Cerco Versioni

Efriend
Ciao a tutti, avrei bisogno di due versioni con gerundio,gerundivo,supino, perifrastica attiva e passiva e verbi anomali. Ringrazio tutti anticipatamente.

Risposte
Efriend
Grazie a tutte e due. Avevo bisogno di alcune versioni per mio cugino a cui mi toccherà correggerle. :)

selene82
Efriend, se posti le tue traduzioni te le correggeremo :)

stragazer.94
eccone una:
A COSA SERVONO LE MANI
Ad pingendum, ad fingendum ad scalpendum ad nervorum eliciendos sonos ac tibiarum apta est manus admovendis digitis. Atque heac ad oblectationem pertinent; alia vero ad necessitatem referenda consideremus: cultum dico agrorum exstructionemque tectorum, tegumenta corporum, omnem fabricam aeris et ferri. Ex quo intelligitur nos, inventa animi adhibendo, omnia vitae commoda consecutos esse, ita ut tecti, ut vestiti, ut salvi esse possimus, urbes, muros, domicilia, delubra habeamus. Praeterea manibus etiam utimur ad inveniendam cibi varietatem et copiam. Nam et agri multa efferunt, quae nos manu quaerimus vel statim consumenda vel condenda ut postea consumantur. Etiam bestiis vescimur et terrenis et aquatilibus et volantibus partim capiendo, partim alendo. Nos e terrae cavernis ferrum elicimus, rem ad colendos agros necessariam, arborum autem consectione omnem materiam nobis paramus, qua utimur partim ad calefaciendum corpus igne, partim ad mitigandum cibum, partim ad aedificandum ut tectis frigora caloresque pellamus.

e un'altra:
postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se legiones viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. Ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

spero ti possano essere d'aiuto!!

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.