Analisi verisone: Il senato richiama Camillo dall'esilio

Deborah93
Roma subito a Gallis occupata, anno trecentesimo nonagesimo a. Chr. n., plerique Romani Veios confugerunt ubi omnia efficiebant ut patriam ex hostium manibus eriperent. Nam magnum exercitum collegerunt, sed dux deerat. Quam ob rem omnium consensu statuerunt Camillum exsulem ex urbe Ardea accire, sed antea senatum consulendum esse, qui Romae in Capitolio manserat, arbitrati sunt. Sed, ut Romam iretur, ingenti periculo transeundum erat per hostium custodias. Ad eam rem Pontius Cominius, impiger iuvenis, operam suam pollicitus est, atque cubans cortici, secundo Tiberi, ad urbem delatus est. Inde, per praeruptum saxum, ab hostium custodiis neglectum, in Capitolium iniit et ad magistratus ductus mandata exercitus edidit. Tum senatus decrevit ut Camillus de exsilio revocaretur atque dictator diceretur, militesque haberent imperatorem quem vellent. Itaque Cominius eadem via qua venerat Veios rediit. Statim Ardeam legati missi sunt ut Camillum Veios perducerent, qui absens dictator dictus erat.

Mi serve l'analisi, cioè subordinate, verbi, apposizioni, ecc.....

Risposte
silmagister
tratto dal regolamento :

Ma non solo: aiutate anche voi, dato che si preferisce tradurre una richiesta gentile e fatta secondo il regolamento piuttosto che una versione postata con ordini perentori.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.