Analisi logica versione "un sogno rivela come curare una ferita mortale"

silviamorello
analisi logica latino: Alexander, is qui Magnus cognominatus est, cum Ptolomaeus, familiari eius, in proelio telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum dolore moreretur, adsidens somno est consopitus. Tum in somno visus ei dicitur draco is, quem mater Olympias alebat: (draco Alexandro visus est) radicūlam ore ferre et simul dicēre quo illa loci nasceretur – neque is longe abērat ab eo loco – ipse draco visus est autem in somnio dicēre eius radiculae esse vim tantam ut Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrectus narrasset (= narravisset) amicis somnium, emissi sunt exploratores qui illam radicūlam quaererent; qua inventa, et Ptolomaeus sanatus dicitur et etiam multi milites, qui erant eodem genere teli vulnerati.

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.