Analisi logica PER DOMANI!!!!

zuccaforever
Potete farmi analisi logica? Cyrene condita est ab Aristaeo, cui nomen Battus propter linguae obligationem fuit. Huius pater Grinus, rex Therae insulae, cum ad oraculum Delphos, propter dedecus adulescentis filii nondum loquentis, deum deprecaturus venisset ("era venuto a supplicare il dio"), responsum accepit, quo iudebatur filius eius Battus Africam petere et urbem Cyrenen condere; usum ibi linguae accepturum (sott.: "gli fu predetto che"). Cum responsum ludibrio simile videretur propter solitudinem Therae insulae, ex qua coloni ad urbem condendam in Africam proficisci iubebantur, res omissa est. Interiecto deinde tempore, contumaces pestilentia deo parere compelluntur, quorum tam insignis paucitas fuit, ut vix unam navem complerent. Cum venisset in Africam, pulsis accolis, montem Cyram et propter amoenitatem loci et propter fontis ubertatem occupavere. Ibi Battus, dux eorum, linguae nodis solutis, recte loqui primum coepit. Positis igitur castris, urbem condidit.

Miglior risposta
Pinchbeck
Chiudo il topic in quanto doppio, troverai la tua risposta qui: https://forum.skuola.net/latino/analisi-latino-264598.html
Miglior risposta
Questa discussione è stata chiusa