Analisi del periodo pls
Fuit olim Lacedaemone- sic narrat Herodotus- puella adspectu admodum foeda, cuius parentes, nobili loco nati (di nobile condizione), eam intra domesticos parietes coercebant et amovebant e conspectu hominum. Nutrix igitur, parentum dolore et puellae deformitate commota, hoc remedium excogitavit: puellam pannis involvit occulte eam gestavit ad templum Helenae, quam ob pulchritudinem putabant ipsam esse deam, eamque deposuit apud illius simulacrum, tum his verbis oravit: “Tu, o pulcherrima omnium, aspĭce comis (benigna) hanc puellam et subvēni ei eiusque afflictis parentibus!”. Id per multos dies fecit; atque olim ad eam accessit mulier pulcherrima facie (aspetto) (dea ipsa fuit, ut affirmabant) quae: “Ostende, inquit, (id) quod celas!”. Mulier primum se opposuit, deinde, mira specie et precibus illius commota, cessit. Dea puellam aspexit, permulsit et: “Ista, inquit, pulcherrima erit ex omnibus Lacaenis!”. Equidem ex eo die puella speciem mutare coepit et cum nuptiis matura fuit nupsit Ageto, Algidis (di Algide) filio.