Aiutoooo!!! Versione !!!

Starrina
Caesar, certior factus ab Titurio de Belgarum fuga, omnem equitatum et levis armaturae Numidas et sagittarios funditoresque pontem traducit et ad eos contendit. Acriter eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in fulmine agressi, magnum illorum numerum interfecerunt, audacissimos eorum, flumen transire conantes, multitudine telorum reppulerunt, primos qui transierant, equitatu circumventos, occiderunt. Hostes ubi et de oppido expugnando et de flumine transeundo spem se fefelisse intellexerunt atque ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato, constituerunt optimum esse quemque domum suam reverti omnesque undique convenire ad defendendos eos,in fines quorum Romani exercitum introduxissent, ut potius in regione sua quam in aliena decertarent utque domesticis copiis (rifornimenti) uterentur ad famem tolerandam. Ad eam sententiam haec ratio, cum reliquis causis, eos deduxerat, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum appropinquare cognoverant.

p.s. Non cercatela su internet perchè è leggermente diversa e nn va bene... x favore aiutatemi!! Mi serve entro mercoledì.. :cry

Risposte
Starrina
scusa.. non è che potresti scrivere il link?? :)

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.