Aiutooo vi prego! :)
Rimandare gli impegni risulta spesso dannoso
Risposte
Ciao :) Il testo è questo?
Magistratuum Thebanorum ad aures rumor adventus exulum in urbem pervenit. At illi, vino epulisque dediti, nuntium neglexerunt, nec de tanta re laboraverunt. Accessit etiam aliud factum quod magis aperuit eorum dementiam. Athenis ab Archino reddita est epistula Archiae, qui tum summum magistratum Thebis obtinebat: in ea perscripta erant omnia de exulum profectione. Postquam Archiae accubanti in convivio epistula data est, sub pulvinum eam subiciens: "In crastinum - dixit - differo res severas”. Itaque concubia nocte illi omnes vinolenti ab exulibus et eius duce Pelopida interfecti sunt. Tum cives undique ex agris concurrerunt, praesidium Lacedaemoniorum ex arce pepulerunt et patriam obsidione liberaverunt.