Aiutooo versione!! (87396)
Aristide
Aristides, Lysimachi filius, Atheniensis, aequalis fere fuit Themistocli. Itaque cum eo de principatu contendit; namque obtrectarunt inter se. In his autem cognitum est, quanto antestaret eloquentia innocentiae. Quamquam enim adeo excellebat Aristides abstinentia, ut unus post hominum memoriam, quem quidem nos audierimus, cognomine Iustus sit appellatus, tamen a Themistocle collabefactus, testula illa exsilio decem annorum multatus est. Qui quidem cum intellegeret reprimi concitatam multitudinem non posse cedensque animadvertisset quendam scribentem, ut patria pelleretur, quaesisse ab eo dicitur, quare id faceret aut quid Aristides commisisset, cur tanta poena dignus duceretur. Cui ille respondit se ignorare Aristiden, sed sibi non placere, quod tam cupide elaborasset, ut praeter ceteros Iustus appellaretur. Hic X annorum legitimam poenam non pertulit. Nam postquam Xerxes in Graeciam descendit, sexto fere anno, quam erat expulsus, populi scito in patriam restitutus est.

Miglior risposta
Aristide, figlio di Lisimaco, ateniese, fu quasi coetaneo di Temistocle. Fu pertanto in lotta con lui per il predominio; e infatti si criticarono tra loro. In questi poi ci si potè render conto di quanto l’eloquenza abbia il sopravvento sull’onestà. Sebbene infatti Aristide si distinguesse per la sua rettitudine a tal punto che egli solo a memoria d’uomo,che abbiamo sentito dire per lo meno, sia stato chiamato con il soprannome di Giusto, tuttavia, colpito da Temistocle con quel famoso sistema dell’ostracismo (era un modo per mandare in esilio qualcuno ritenuto dannoso per la società), fu condannato ad un esilio di dieci anni. E si dice che egli, comprendendo che una folla aizzata non poteva essere calmata e avendo visto, mentre se ne andava, un tale che scriveva il suo nome sul coccio, perché fosse scacciato dalla patria, gli chiese perché lo facesse o che cosa avesse fatto Aristide per essere considerato degno di una così grave condanna. Ed egli gli rispose che non conosceva Aristide ma che non gli piaceva che si fosse tanto bramosamente adoperato per essere chiamato Giusto ad esclusione di tutti gli altri. Costui però non portò a termine la condanna a dieci anni di esilio stabilita dalla legge: infatti dopo che Serse marciò contro la Grecia circa cinque anni, da che era stato scacciato, venne richiamato in patria con un plebiscito.
Miglior risposta