AIUTO....MI POTRESTE PER FAVORE TRADURRE QUESTA VERSIONE
Galli Senones ad urbem venerunt et victos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti etiam urbem occupaverunt. Neque defendi quicquam nisi Capitolium potuit; quod cum diu obsedissent et iam Romani fame laborarent, accepto auro ne Capitolium obsiderent, recesserunt. Sed Camillus, qui in vicina civitate exulabat, supervenit et Galli victi sunt. Ita triumphans urbem ingressus est et appellatus secundus Romulus.