Aiuto traduzione latino

msaetta
Cum examen exiturum est, quod fièri solet cum apes sunt multae ac progeniem, ut in coloniam, emittere volunt, duo solent praeire signa: unum, quod(il fatto che) superioribus diebus multae apes ante foramen ut uvae pendent conglobatae; altèrum, quod cum iam evolaturae sunt, consonant vehementer.
Ut primum exierunt, ante alvum volitant, reliquas respectantes, dum conveniant. Cum omnes apes congregatae sunt, mellarii pulverem in eas iacunt et aes circumtinniunt, ut perterritae consistant. Deinde, quo volunt eas perducere, non longe inde oblinunt locum erithàce atque apiastro ceterisque rebus, quibus apes delectantur. Ubi eae considerunt, adfèrunt alvum iisdem inliciis litam intus et fumo leni cogunt apes intrare. Quae in novam coloniam cum introierunt, permanent adeo libenter, ut, etiam si prope posueris illam alvum unde exierunt, tamen novo domicilio potius sint contentae. VARRONE

Risposte
Kefi54
Serve anche a me...

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.