Aiuto per latino grazie

Bhooojccjjrf
Per favore avrei bisogno di questa versione grazie
Dionysius Syracusanorum tyrannus abundabat et aequalium familiaritatibus et consuetudine
propinquorum, habebat etiam more Graeciae adulescentes amore coniunctos sed nemini' eorum
credebat. Quin etiam? ne tonsori collum committeret, tondere filias suas docuit. Ita sordido ancillarique
artificio regine virgines ut tonstriculae tondebant barbam et capillum patris. Et tamen ferrum removit
ab eis ipsis, cum iam adultae erant instituitque ut candentibus iuglandium putaminibus barbam
sibi et capillum adurerent. Et postquam fossam latam cubiculari lecto circumdederat eiusque fossae
transitum ponticulo ligneo coniunxerat, um ipsum, cum forem cubiculi clauserat, detorquebat. Atque
ubi pila ludebat - studiose enim id factitabat - tunicamque ponebat et adulescentulo, quem amabat,
gladium tradebat. Olim quia amicus iocans dixit: «Huic quidem certe vitam tuam committis»,
adrisitque adulescens, utrumque iussit interfici, alterum, quia demonstraverat viam interimendi
suP, alterum, quia dictum id risu adprobaverat.

Miglior risposta
ShattereDreams
Chiudo in quanto post doppio; troverai qui https://forum.skuola.net/latino/aiuto-per-latino-grazie-305457x-305454.html# la tua risposta
Miglior risposta
Questa discussione è stata chiusa