Aiuto! (26119)
Cato Uticensis, post pugnam apud Pharsalum, cum reliquis Pompeianis in Africam recesserat, quoniam adhuc sperabat libertatem se servaturum esse. At cum eius acies profligatae sunt Tapsi anno XLVI ante Christum natum, sensit se in victoris potestatem venturum esse. Tum a vita excedere statuit. Frustra amici eum incitaverunt ut Cesari se submitteret; at ille nulla ratione a proposito aversus est. Supremo tempore cum fidissimis amicis cenavit atque sermones de animi immortalitate habuit. Inde, postquam servus gladium portavit, Cato pectus sibi transfixit.
Risposte
Unisco nell'altro thread.
Chiiudo :hi
Chiiudo :hi
Questa discussione è stata chiusa