Aiutatemi!! (4993)

pequena
euphrates flumen per mediam urbem interfluit et ingentibus crepidinibus coercetu. Quas circumveniunt cavernae ingentes ad accipiendum fluminis impetum. nam,si quae undae fastigium appositae crepidinis excesserunt urbis tecta corriperent nisi essent specus lacusque qui eas exciperen. qui coctili laterculo structi sunt et totum opus bitumine adstringitu. pons lapideus flumini impositus iungit urbem qui inter mirabilia orientis opera numeratus est.
nam cum euphrates altum limum vehat difficile est reperire firmum solum in quo possint fundamenta iaci ad pontem suffulciendu. arenae autem subinde cumulatae et saxis adnexae quibus pons sustinetur morantur amnem qui retentus acrius quam si libero cursu mearet illiditur. arx urbis circumvenitur viginti stadiorum ambitu. triginta pedes "in terra fundamenta turrium demissa sunt,quarum fastigiumad octoginta pedes perveni. super quam arcem pensiles horti sunt summam murorum altitudem aequantes quos multarum arborum umbra et proceritas amoenas efficiunt.

Risposte
Mario
Prego
Chiudo

pequena
grazie 1000

Mario

Questa discussione è stata chiusa