Versione di Latino - Una profetessa inascoltata

sara4ever13
Cassandra, Priami regis filia, vates Apollinis fuit, quae futura prospiciebat et praenuntiabat, sed ei nemo fidem tribuebat. Quod (Il che) fatale Troianis fuit. Nam, cum multos iam annos Greci Troiam obsiderent et in planietie ante urbis moenia multis proeliis ancipiti fortuna certavissent, Cassandra cladem patriae perniciemque praedicebat et suos cives monebat ut a Graecis caverent. Illi tamen magnam victoriae spem servabant et equum ligneum, quem Graeci, fugam simulantes, in litore reliquerant, intra urbis moenia vexerunt. Noctu, dum Troiani, Victoria laeti, dormiunt, Ulixes de equo desiluit, vigiles occidit et portas urbis sociis suis aperuit. Tum Cassandrae verba veridica apparuerunt et finis Troiae atrox fuit. Nam hostes urbem incenderunt, omnia ferro ignique vastaverunt, senem Priamum trucidaverunt et Cassandram aliasque multas mulieres in Graeciam deportaverunt, ubi victoribus servire debuerunt.



Grassie! =)

Risposte
silmagister
ciao sara4ever13

leggi qui:

https://forum.skuola.net/latino-greco/inizio-corsi-di-recupero-latino-e-greco-32957.html

e qui:

https://forum.skuola.net/latino-greco/corsi-di-recupero-regole-32971.html

:hi

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.