Versione di Latino (Sallustio)

monichina
Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia inuasere: repere consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere. Operae pretium est, cum domos atque villas cognoueris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores, religiosissimi mortales, fecere. Verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant. At hi contra, ignavissimi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissimi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere, id demum esset imperio uti.


Grazie!

Risposte
Scoppio
Per favore leggi qui:
https://forum.skuola.net/latino-greco/titoli-delle-vostre-richieste-da-leggere-26259.html

E qui:
https://forum.skuola.net/latino-greco/regolamento-forum-latino-leggere-per-favore-4622.html

:hi

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.