Versione (20394)
Saturnus omnes liberos, cum in lucem veniebant,vorabat,timens usurpatorem. Cum igitur in lucem venit Iuppiter, Rhea uxor lapidem pannis involutum pro infante dedit puerulunque clam fidae ancillae commisit. ancilla infantem in insulam Cretam gessit atque in specu montis Idae, ubi nymphae habitabant, occultavit. Nymphae parvulum deum laetae exceperunt et in cunabulis aureis collocaverunt. Amalthea capra lacte Iovem alebat et apes mel deo praebebant; praeterea columbarum agmen cotidie e mari in specum advolabat et nectar, deorum potionem, Saturni filio suppeditabat. Numquam Saturnus ex Olympo filii vagitus audivit:nam Corybantes, seduli Rheae ministri, circum cunabula saltabant et aeneos clipeos gladiis percutiebant; ita clipeorum strepitus pueri vocem vicebat. Iuppiter autem, postquam adolevit, ultionem paravit: nam fratres sororesque ad vitam revocavit et patrem regno expulit; tum orbis terrarum imperium cum fratribus divisit feliciterque regnavit.
Risposte
Bravissimo Cronih!
Chiudo! :hi
Chiudo! :hi
Ciao! :hi
grazie cronih ciao
Qua trovi la traduzione: https://forum.skuola.net/latino-greco/aiutoooooooooooo-e-urgentissimo-sn-nei-pasticci-9892.html
Ciao! :hi
Ciao! :hi
Questa discussione è stata chiusa