Un cane accusatore
qualcuno ha la traduzione???
In veterum scriptorum libris miram de canum fidelitate narratiunculam legere possumus ,qui dominos ,ne mortuos quidem,deserere voluerunt.Iam aliquot dies ante castra Pyrrhi corpus hominis occisi desertum iacebat,quod canis,flebili gemitu lugens,custodiebat,neque ullo modo neque esca neque blanditiis inde demoveri poterat.Sic per dies noctesque immotus vigilabat apud dominum iacentem.Cum autem dies venisset,quo Pyrrhus rex,ad bellum profecturus,castra movere debebat milites suos,e castris egredientes,recensebat.Tum canis,repente prosiliens,furiose in unum ex militibus progredientibus latrate coepit,quasi eum latratibus accusaturus.Tum rex,illud esse certum signum arbitratus,militem interrogavit,qui,scelus suum confessus,capite damnatus est et canis a Pyrrho in exercitum acceptus est.

Risposte
vedi qui--->https://forum.skuola.net/latino-greco/pleaseeeeee-50510.html