Raga due versioni per togliermi un peso enoooorme!

federicucciaciacia
;)ciao raga.........vorrei k mi aiutaste cn queste due versioni,ne ho tante altre da fare....se uno di voi mi alleggerisse il lavoro sarei felicissimaaaaaaa :dozingoff
eccole qui.....
Narciso
Narcissus, Cephisi rivi filius, inter ceteros pueros longe forma eximia excellebat, sed puellas nymphasque omnes spernebat nullique studebat, totumque se dabat venatui et Dianae uni dearum sacrificia perficiebat. Errabat olim pulcher Narcissus per silvas densas et aspera iuga, et tandem ad limpidas placidi rivi aquas perveniebat. Puer labia ad aquam admovet, sed subito turbatus restat: vultum mirum formamque suam eximiam in immota aqua videt et obstupescit. Statim ardet puer nova atque mira flamma et puerum amat, quem videt, quia umbram suam non agnoscit neque intellegit. Se cupit, se ipsum amat studioque nimio consumitur. Nonnulla inrita oscula dolosae rivi aquae dat, bracchia frustra saepe mergit: nam simulacrum numquam capit; decipitur animus pueri, decipiuntur oculi. Tandem e vita excedit nymphaeque rogum pro puero instruunt. Membra autem evanescunt et miro portento croceus flos de humo nascitur, qui albas folias habet et narcissus etiam nunc appellatur.

qui c'è l'altra :dontgetit
La guerra contro Pirro
Postquam Gallorum copiae contra Romanos arma ceperant et a Cn. Cornelio Dolabella consule deletae erant, Tarentinis bellum indictum est, quia legatis Romanorum iniuria facta erat. Contra Romanos Tarentini auxilium a Pyrrho, Epiri rege, petiverunt; rex igitur, qui ex genere Achillis originem trahebat, mox ad Italiam venit tumque primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Contra Pyrrhum missus est consul P. Valerius Laevinus. Apud Heracleam atrox pugna commissa est. Acriter diu pugnatum est, sed Pyrrhus elephantorum auxilio postremo vicit, quia Romani milites numquam tam ingenta animalia viderant et ob terrorem tandem terga verterunt.Nox proelio finem dedit; Laevinus per noctem fugit, Pyrrhus multos captivos cepit et summo honore tractavit. Postea Epiri rex coniunxit sibi Samnites, Lucanos Bruttiosque et Romam perrexit. Postquam omnia ferro ignique vastaverat Campaniaeque agros deleverat, Praeneste oppidum venit. Mox ingenti terrore Romani capti sunt, sed Pyrrhus tandem pacem petivit.
se potete inviatemi la traduzione entro domani a mezzogiorno....grazie mille ciao ciao!!!!!

Risposte
issima90
hai provato a farle??

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.