L'origine della civiltà (PER DOMA HELP!!)
Homines, qui sunt ex terra primitus nati, cum per silvas et campos erraticam degerent vitam, nullo iuris aut legum vinculo cohaerebant. Nulla domicilia habentes, frondes pro cubilibus, speluncas et antra pro domibus habebant, bestiis et fortioribus feris praeda erant. Tum ii, qui laniatus ferarum effugerant aut vitaverant, ad alios homines decurrerunt, praesidium imploraverunt et primo (dapprima) nutibus (nondum enim verba noverant) voluntatem suam significaverunt, deinde sermonis initia temptaverunt. Cum autem viderent ne multitudinis congregationem quidem contea bestias esse tutam, vicos et oppida coeperunt operibus munire ut incursiones atque impetus bestiarum non armis sed munitionibus arcerent. Postremo, cum leges sibi dederunt, res publica orta est.
Risposte
https://forum.skuola.net/latino-greco/versione-l-origine-del-linguaggio-e-delle-citta-5129.html