AIUTO! Plutarco e il servo filosofo :'(

Heraion
Scusate ragazzi ma per domani ho 80 disequazioni modulari (80 veramente -.-') e sta versione non ce la farò mai a finirla... sono riuscito a trovare solo metà versione, vi prego datemi una mano o mi si bevono >.<

Plutarco e il servo filosofo

Plutarchus narratur habuisse servum nequam et contumacem, sed libris philosophicis imbutum. OIim Plutarchus hunc propter Ievem culpam caedi iussit. In mediis verberibus servus obloquebatur se id non meruisse cum nihil sceleris admisisse videretur. Postremo vociferari incipit neque iam querimonias aut gemitus aut eiulatus facere, sed verba seria et obiurgatoria: «Tu, domine, philosophus existimari cupis, sed irasci turpe esse videtur philosopho. Tu saepe de malo irae dissertavisti, librumque de moderatione irae scripsisti, sed nequaquam his omnibus quae in libro scripta sunt convenire videris. Nam, in iram provolutus, multis plagis me multas ». Cui Plutarchus lente et leniter: «Quia te verbero, ego tibi irasci videor? An ex vultu meo vel ex voce correptum me esse ira intellegis? Mei neque oculi, ut mihi videtur, truces sunt, nec os turbidum, ut ferunt esse eos qui ira correpti sunt». Simul ad eum, qui caedebat, conversus: «Interim — inquit — dum ego atque iste disputamus, tu, quod iussus es, perage».

Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.