Versione per domani di Cicerone (271495)

Sal900
Versione per domani
Cato habuit semper sodales. Epulabatur igitur cum sodalibus omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. Sed adultā aetate ipsorum conviviorum delectationem amicorum coetu et sermonibus magis quam cor poris voluptatibus metiebatur. Bene enim maiores accubitionem epularem amicorum

"convivium" nominaverunt, quia convivae in amicitiae coniunctionisque necessitudine essent. Cato vero, qui senex erat, habebat senectuti magnam gratiam quae illi sermonis aviditatem auxerat, potionis et cibi sustulerat. Quam ob rem libenter Cato convi viis intererat, quae ipse vario sermone producebat ad multam noctem. Et vero propter sermonis delectationem laetus erat magis quam propter cibi copiam. Quid est igitur convivium? Per aliquod tempus cum amicis aetatem agere. Nam nullius rei possessio iucunda est sine amicis.

Miglior risposta
Pinchbeck
Chiudo il topic in quanto doppio, troverai la tua risposta qui: https://forum.skuola.net/latino/versione-per-domani-di-cicerone-271495.html
Miglior risposta
Questa discussione è stata chiusa