Traduzione versione latino (205449)
Post pugnam apud Cannas Hannibal Romam profectus est. Sed haud procul Urbe iter ad Capuam flectit, quae caput Campaniae ab omnibus habebatur, cupiens eam Romanis detrahere. Eum hortabatur Pacuvius Calavius, nobilis ac popularis homo, senatui ac plebi Romanae obnoxius, rerum novarum cupidus. Pacuvi auxilio fretus, Poenus urbem Capuam cum exercitu ingressus est. Brevi tempore autem, cum Capuae aliquandiu cum exercitu moratus esset, militum mores omnino mutati sunt. Capuae enim Hannibal magnam partem hiemis exercitum in tectis tutum et sine curis habuit, voluptatibus inexpertum atque insuetum. Itaque milites Carthaginienses perdiderunt nimia bona ac voluptates immodicae: somnus et vinum et epulae et scorta balineaque et otium militibus tam grata fuerunt ut in dies enervarent eorum corpora animosque. Ipsi milites, qui olim feroces et strenui fuerant neque antea tegumentis neque stratis usi erant, nimiis commodis debilitati sunt Clarum omnibus fuit abisse Poenorum vim vigoremque et delapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque iuga superata erant. perfavore serve aiuto
Miglior risposta
Per quando ti serve?
Miglior risposta