Potete tradurre? È per domani!

Shonny
Cum olim in Lydiā terră discessisset magnis imbribus, in illum hiatum descendit Gyges cum timore et aeneum equum vidit: in eius lateribus fores erant. Cum eas aperuisset, corpus hominis mortui vidit magnitudine inusitatā, cum anulo aureo in digito; cum eum detraxisset, ipse induit et in concilium pastorum se recepit; erat enim regius pastor. Ibi, cum palam eius anuli ad palmam convertebat, a nullo videbatur, ipse autem omnia visebat; idem rursus videbatur, cum in locum suum anulum invertebat. Itaque cum hanc opportunitatem anuli adhibuisset, regem dominum interemit ac sustulit omnes regis amicos fideles; nemo in his facinoribus eum vidēre potuit. Sic repente anuli beneficio rex Lydiae fuit

Risposte
GLAUCOPIS02
https://forum.skuola.net/latino/versione-di-latino-per-venerdi-perfavore-126026.html

eleo
La puoi trovare qui: https://forum.skuola.net/latino/versione-di-latino-per-venerdi-perfavore-126026.html

:hi

Questa discussione è stata chiusa