Mi servirebbe una versione di valerio massimo

Dadina
ciao! avrei bisogno della traduzione di una versione di valerio massimo!
TITOLO Un re straniero accolto a Roma
Prima frase NE AEGYPTUS QUIDEM ROMANAE HUMANITATIS EXPERS FUIT.
Ultima frase HIS GRADIBUS OFFICIORUM IACENTEM AD REGIUM FASTIGIUM EREXIT EFFECITQUE UT PLUS SPEI IN AUXILIO POPULI ROMANI QUAM METUS IN SUA FORTUNA REPONERET.

Risposte
alkalewi
la versione è per caso questa qui???

Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre regno spoliatus petendi auxilii gratia cum paucis admodum seruis squalore obsitus Romam uenerat ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum est, accersito iuuene quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec quaestorem illi more maiorum obuiam misisset nec publico eum hospitio excepisset, eaque non sua neglegentia, sed ipsius subito et clandestino aduentu facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit ut ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani quam metus in sua fortuna reponeret.

Questa discussione è stata chiusa