Mi potreste aiutare a tradurre questa versione di latino? Entro il 28 Agosto :)
Afraniani milites partim confirmant se signa traducturos esse ad cesarem, ad quem legatos de pace primorum ordinum centuriones ad Cesarem mittunt. Interim alii amicos in castra invitant, alii ab amicis abducuntur, adeo ut Pompei et Cesaris castra paene se consociarent et coniungerent; complures tribuni militum et centuriones ad Cesarem veniunt seque ei commendant. Idem faciunt principes Hispaniae, quos Afranius evocaverat et secum in castris habebat obsidum loco. Afranii filius ipse, adulescens, de sua ac parentis sui salute cum Cesare per Sulpicium legatum agebat. Omnia plena erant laetitia et gratulatione, et eorum qui animadvertebant se tanta pericula vitavise, et eorum qui sine vulnere tantas res se confecisse videbant. Atque Cesar, omnium iudicio, magnum fructum suae pristinae lenitatis ferebat et consilium eius a cunctis probabatur.