Forum Romanum: mi servirebbe urgentemente la traduzione di questo brano. GRAZIE!!!
Forum Romanum
Infra Capitolinum Palatinumque collem est forum Romanum. In ea valle olim magna palus erat, quae tum demum siccata est cum aqua paludis in flumen deduceretur per cloacam subterraneam quae appellatur 'cloaca Maxima'. Postremus siccatur est locus in medio foro qui 'lacus Curtius' dicitur a nomine equitis cuiusdam qui se armatum cum equo suo in voraginem ibi factam praecipitavisse narratur.
Magnus numerus hominum cotidie convenit in forum Romanum, locum urbis celeberrimum, qui multis aedificiis publicis et sacris cingitur. Aedificia publica amplissima sunt duae basilicae, Aemilia et Iulia. Basilica est aedificium publicum in quo et alia multa negotia aguntur et ius inter cives dicitur. Antequam illae basilicae exstructae sunt, tabernae in foro erant: tabernae veteres eo loco ubi basilica Iulia sita est, tabernae novae in loco basilicae Aemiliae. Nunc autem merces in vicis et in aliis foris veneunt.
Iuxta basilicam Aemiliam, in ea fori parte quae dicitur Comitium, locata est Curia, id est aedificium quo senatus Romanus convenire solet. Senatus constat ex sescentis senatoribus, civibus nobilissimis, qui ante Caesaris aetatem summam potestatem in re publica Romana tenebant. Tunc vero in antiquam curiam Hostiliam, quae paulum ad septentriones extra Comitium sita erat, senatores convocabantur. Via celebris quae inter Curiam et basilicam Aemiliam in forum exit Argiletum nominatur.
Ante Comitium est locus superior ex quo oratores verba faciunt ad populum. 'Rostra' nomen est huius loci, quia rostris navium captarum ornatur ('rostrum' enim vocantur eae hastae ferreae quae e prora navis longae eminent velut rostrum avis). Multi oratores illustres in Rostra ascenderunt, ut orationes ad populum haberent, neque vero haec Rostra sunt unde M. Tullius Cicero, orator omnium qui Romae fuerunt illustrissimus, orationes habuit, nam Rostra antiqua, quae in ipso Comitio posita erant, simul cum curia antiqua a Iulio Caesare destructa sunt cum nova curia aedificaretur.
Ex aedibus sacris fori Romani minima quidem, sed veterrima est aedes Iani, quae ad infimum Argiletum sita est. Illa aedes duas ianuas vel portas habet, quae tum demum clauduntur cum per totum imperium populi Romani terra marique pax facta est - id quod per septingentos annos inter Romulum et Augustum bis tantum evenit. Augustus vero, cum ad Actium, promunturium Epiri, classem M. Antonii vicisset, Ianum tertium claudi iussit.
In contraria fori parte est aedes Vestae antiquissima, quae formam habet rotundam, non quadratam. Vesta est dea foci rerumque domesticarum, in cuius aede ignis aeternus ardet neque ullum deae simulacrum inest. Sex virgines Vestales ex filiabus Romanorum illustrium electae diligenter curant ne ignis Vestae umquam exstinguatur, namque ignis ille semper ardens Romam urbem aeternam esse significat. Iuxta aedem Vestae est atrium Vestae, id est domus Vestalium, et Regia, domus pontificis maximi, in qua olim reges Romani habitavisse dicuntur. (Pontifex maximus est summus sacerdos, qui ceteris omnibus sacerdotibus Romanis praefectus est; sacerdotum negotium est sacrificia facere atque res divinas curare.)
Ante Regiam est templum C. Iulio Caesari consecratum, quod templum Divi Iulii appellatur. Caesar enim, ut plerique principes Romani, post mortem in deorum numero habetur et 'divus' vocatur. Templum Divi Iulii ab Augusto aedificatum est eo ipso loco ubi corpus Caesaris a civibus lugentibus crematum erat postquam M. Antonius consul oratione clarissima amicum suum mortuum laudavit.
Ab utraque parte basilicae Iuliae magna aedes sita est, a dextra sub clivo Capitolino aedes Saturni, a sinistra aedes Castoris et Pollucis.
Aedes Saturni est aerarium populi Romani, id est locus ubi pecunia publica deponitur ac servatur. Hoc templum antiquissimum senatus populusque Romanus incendio consumptum restituit, ut in fronte inscriptum est.
Aedes Castoris consecrata est diis Castori et Polluci, Iovis filiis geminis, qui saepius Romanis in proeliis auxilio venerunt. Inter hanc aedem et templum Divi Iulii senatus populusque Romanus post proelium ad Actium factum Augusto victori arcum marmoreum aedificavit. Templum Divi Augusti situm est post basilicam Iuliam.
Infra Capitolium iuxta Tabularium sunt aedes Concordiae et Divi Vespasiani.
Aedes Concordiae antiqua eo tempore aedificata esse dicitur cum post longam discordiam quae populum Romanum diviserat in duas factiones inter se inimicissimas, patricios et plebeios, tandem concordia omnium civium restituta est. Deinde, temporibus Augusti, senatus populusque Romanus aedem Concordiae vetustate collapsam in meliorem faciem restituit. Prope aedem Concordiae est Carcer, cuius pars subterranea, tenebris et odore foeda atque terribilis, Tullianum appellatur; multi hostes Romanorum in Tulliano supplicio affecti sunt.
Aedes Divi Vespasiani a filiis Tito et Domitiano aedificata, a Domitiano patri mortuo dedicata est. Iuxta aedem Divi Vespasiani est porticus duodecim diis et deabus consecrata, quorum simulacra aurata in porticu stant. Nomina duodecim deorum his Ennii versibus hexametris continentur:
Iūnô, Vesta, Minerva, Cerēs, Dīāna, Venus, Mārs,
Mercurius, Iovi', Neptūnus, Vulcānus, Apollô.
Multae viae ex omnibus urbis partibus in forum ferunt, ut Argiletum, Sacra via, Nova via, vicus Tuscus, vicus Iugarius, atque clivus Capitolinus, quo imperatores triumphantes in Capitolium ascendunt. ('Clivus' dicitur via quae in clivo montis facta est.)
In summa Sacra via infra clivum Palatinum est arcus Titi, de quo mox dicendum erit, et templum Iovis Statoris. In hoc templum senatus eo die convenit quo Cicero consul oratione clarissima habita Catilinam, hostem patriae, e senatu atque ex urbe expulit.
Vicus Tuscus forum Romanum cum foro Boario iungit, id est forum celebre prope Tiberim flumen ubi boves aliaeque pecudes veneunt. In ara Maxima, quae in foro Boario locata est, sacrificia Herculi, deo Graeco, fiunt. Hercules enim antiquis temporibus boves formosos in hunc locum egit cônstituitque sibī quae 'Māxima' dīcitur āram hīc ubi pars urbis dē bove nômen habet, ut versibus narrat Ovidius.

Miglior risposta
Al di sotto del colle Capitolino e Palatino c'è il foro Romano. Un tempo in quella valle c'era una grande palude che fu prosciugata solo quando l'acqua della palude venne condotta nel fiume attraverso una fogna sotterranea che è chiamata "Cloaca Massima". Da ultimo fu prosciugata la zona al centro del foro che è detta "lago Curzio" dal nome di un cavaliere che si racconta sia precipitato armato con il suo cavallo nella voragine lì costituitasi. Un gran numero di uomini si raduna ogni giorno nel foro Romano, il luogo più celebre della città, che è cinto da molti edifici pubblici e sacri. I più grandi edifici pubblici sono le due basiliche: l'Emilia e la Giulia. La basilica è un edificio pubblico in cui si sbrigano molte faccende e si amministra la giustizia tra i cittadini. Prima che quelle basiliche venissero costruite, nel foro c'erano botteghe: botteghe antiche nel luogo in cui è situata la basilica Giulia, botteghe nuove nel luogo della basilica Emilia. Ora invece le merci sono vendute per le strade e in altri fori. Accanto alla basilica Emilia, in quella parte del foro che è chiamata Comizio, è posta la Curia, cioè l'edificio in cui il senato Romano è solito riunirsi. Il senato è costituito da seicento senatori, cittadini molto nobili, che prima dell'epoca di Cesare avevano grandissimo potere nello stato. Ora però i senatori sono convocati nell'antica curia Ostilia, che era posta un po' a settentrione fuori dal Comizio. La celebre strada che esce nel foro, tra la Curia e la basilica Emilia, è chiamata Argileto. Davanti al Comizio c'è un luogo più elevato dal quale gli oratori tengono discorsi al popolo. "Rostri" è il nome di questo luogo, poiché è ornato dei rostri delle navi catturate ("rostro", infatti, è chiamata quell'asta di ferro che sporge dalla prua della nave da guerra come il rostro di un uccello). Molti oratori illustri salirono sui Rostri per tenere discorsi al popolo e non sono certamente questi i Rostri da cui M Tullio Cicerone, il più celebre oratore tra tutti quelli che ci furono a Roma, tenne discorsi, infatti i Rostri antichi, che erano posti nello stesso Comizio, furono distrutti assieme all'antica Curia da Giulio Cesare, avendo costruito una nuova curia. Tra i templi sacri del foro Romano c'è il piccolissimo, ma antichissimo tempio di Giano, che è posto nella parte più bassa dell'Argileto. Quel tempio ha due accessi o porte che furono chiuse soltanto quando fu fatta la pace per tutto l'impero del popolo Romano, per mare e per terra - cosa che per settant'anni tra Romolo e Augusto avvenne solo due volte. In realtà Augusto, avendo vinto ad Azio, promontorio dell'Epiro, la flotta di M. Antonio, ordinò che il tempio di Giano venisse chiuso per la terza volta. Nella parte opposta del foro c'è l'antichissimo tempio di Vesta, che ha forma rotonda, non quadrata. Vesta è la dea del focolare e delle cose domestiche, nel cui tempio arde il fuoco eterno e non c'è alcuna statua della dea. Sei vergini Vestali, scelte tra le figlie dei Romani più illustri, provvedono che il fuoco di Vesta non si spenga mai, infatti quel fuoco sempre ardente vuol dire che Roma è una città eterna. Presso il tempio di Vesta c'è l'atrio di Vesta, cioè l'abitazione delle Vestali, e la Regia, abitazione del pontefice massimo, nella quale si dice un tempo abitassero i re Romani. (Il pontefice massimo è il sommo sacerdote, che è posto a capo di tutti gli altri sacerdoti Romani). Davanti alla Regia c'è il tempio consacrato a C. Giulio Cesare, che è chiamato tempio del divo Giulio. Cesare infatti, come alcuni principi Romani, dopo la morte venne considerato nel numero degli dei e chiamato "divo". Il tempio del divo Giulio fu costruito da Augusto nello stesso luogo in cui il corpo di Cesare era stato cremato, mentre i cittadini piangevano, dopo che il console Marco Antonio lodò con una celeberrima orazione il suo amico morto. Da entrambi i lati della basilica Giulia sono situati grandi templi, da destra, sotto il colle Capitolino, il tempio di Saturno, da sinistra il tempio di Castore e Polluce. Il tempio di Saturno è l'erario del popolo Romano, cioè il luogo dove viene depositato e custodito il denaro pubblico. Il senato e il popolo Romano ricostruì questo tempio antichissimo, distrutto da un incendio, come è scritto sul frontone. Il tempio di Castore fu consacrato agli dei Castore e Polluce, figli gemelli di Giove, che molto spesso vennero ai aiuto ai Romani durante i combattimenti. Tra questo tempio e quello del divo Giulio il senato e il popolo Romano, dopo il combattimento fatto presso Azio, costruì ad Augusto vincitore un arco di marmo. Il tempio del divo Augusto è posto dietro la basilica Giulia. Al di sotto del Campidoglio, presso il Tabulario, ci sono i templi della Concordia e del Divo Vespasiano. L'antico tempio della Concordia si dice sia stato costruito nel periodo in cui, dal momento che una lunga discordia aveva diviso il popolo Romano in due fazioni molto ostili tra loro, i patrizi e i plebei, alla fine fu restituita la concordia tra tutti i cittadini. Poi, negli anni di Augusto, il senato e il popolo Romano ricostruì il tempio della Concordia, crollato per la vetustà. Presso il tempio della Concordia c'è il carcere, la cui parte sotterranea, terribile e disgustosa per l'odore e le tenebre, è chiamato Tulliano. Molti nemici dei Romani furono torturati nel Tulliano. Il tempio del divo Vespasiano, costruito dai figli di Tito e Domiziano, fu dedicato da Domiziano al padre morto. Vicino al tempio del divo Vespasiano c'è un portico consacrato a dodici dei e dee, dei quali ci sono statue d'oro nel portico. I nomi delle dodici divinità sono racchiusi in questi versi di Ennio: Giunone, Vesta, Minerva, Cerere, Diana, Venere, Marte, Mercurio, Giove, Nettuno, Vulcano, Apollo. Molte vie portano al foro da tutte le parti della città, come l'Argileto, la via Sacra, la via Nuova, il vico Tusco, il vico Iugario e il clivo Capitolino, dal quale i comandanti vittoriosi salgono sul Campidoglio. (Clivo è chiamata la strada che è stata costruita sul pendio di un monte). Nella parte più alta della via Sacra, sotto il clivo Palatino, c'è l'arco di Tito, del quale si dovrà presto parlare, e il tempio di Giove Statore. Il senato si radunò in questo tempio nel giorno in cui il console Cicerone, tenuta la celeberrima orazione contro Catilina, nemico della patria, lo cacciò dal senato e dalla città. Il vico Tusco collega il foro Romano al foro Boario, cioè il celebre foro vicino al fiume Tevere dove sono messi in vendita buoi e altro bestiame. Sull'ara Massima, che è posta nel foro Boario, si fanno sacrifici a Ercole, dio Greco. Ercole infatti, in tempi antichi, condusse in questo luogo buoi di bell'aspetto ed eresse qui, dove la parte della città prende il nome dal bue, l'altare che è detto "Massimo", come racconta Ovidio in versi.
:hi
:hi
Miglior risposta