"CLASSIS ROMANA" Familia Romana Pars. I di H.Orberg

CuteSquirrel
Salve mi servirebbe al più presto la traduzione del brano "CLASSIS ROMANA" (CAP.32) Familia Romana Pars. I di H.Orberg.
Grazie a tutti coloro che mi daranno una mano!

CLASSIS ROMANA


Ōlim cūncta maria tam īnfesta erant praedōnibus ut
nēmō nāvigāret sine māximō perīculō mortis aut servi
tūtis. Multī nautae et mercātōrēs, mercibus ēreptīs nā
vibusque submersīs,ā praedōnibus aut interficiēbantur
aut in servitutem abdūcēbantur. Iī sōlī quī magnam
pecūniam solvere potuerant servitūte līberābantur. Ipse
Gāius Iūlius Caesar, cum adulēscēns ex Italiā Rhodum
nāvigāret, ā praedōnibus captus est nec prius līberātus
quam ingēns pretium solvit.
Nec sōlum nautae, sed etiam incolae ōrae maritimae
īnsulārumque in metū erant. Nōnnūllae īnsulaeab inco
Usdēsertae erant, multa oppida maritima āpraedōnibus
capta. Tanta enim erat vīs et audācia eōrum, ut vim
Rōmānōrum contemnentēs etiam portūs Italiae oppug
nārent. Quoniam igitur propter vim atque multitūdinem
praedōnum nē mare Tuscum quidem tutum erat, parum frūmentl ex Siciliāet ex Āfricā Rōmam advehēbā
tur. Ita māxima inopia frūmentī facta est, quam ob rem
pretium frūmentī semper crēscēbat. Postrēmō, cum
iam tam cārum esset frūmentum ac pānis ut multī
pauperēs inopiā cibl necessārilperīrent, populus Rōmā
nus ūnō ōre postulāvit ut ūniversa classis Rōmāna ad
versus hostēs illōs audācissimōs mitterētur. Ergō
Gnaeus Pompēius, dux ēgregius, classīpraepositus est.
Quī prīmum ē mari Tuscō, quod mare proximum Rōmae est, et ex Siciliā, īnsulāItaliae proximā, praedōnēs
pepulit, tum eōs in Āfricam persecūtus est. Dēnique,
aliquot nāvibus in Hispāniam missīs,ipse cum classe in
Asiam profectus praedōnēs quōs ibi invēnit brevī tempore omnēs vīcit.
Hāc victōriā ēgregiā omnēs gentēs, ab
Hispānīsūsque ad Aegyptiōs Iūdaeōsque, commūnīpe
rīculō līberātae sunt. Simul atque grātus nūntius dē eā
victōriā grātissimā Rōmam pervēnit, pretium frūmentī
minuī coeptum est; victīs enim praedōnibus, nautae
sine metū per maria, quae omnium gentium commūnia
sunt, nāvigābant. Rōmae igitur ex summā inopiā re
pente māxima frQmentīcōpia facta est ac pānis tam vīlis
fuit quam anteā fuerat — id quod populō Rōmānō grā
tissimum fuit. Pompēium victōrem cūnctus populus Rōmānus summīs laudibus affecit.
Ex eō tempore rārō fit ut nāvis praedōnum in mari Internō appāreat, nam classēs Rōmānae, quae cuncta
maria percurrunt, nāvēsmercātōriāsatque ōram mariti mam dlligenter tuentur. Mare Internum iterum 'nos
trum mare' iūre appellātur ā Rōmānīs. Neque tamen
classis Rōmāna omnēs nautās quīubīque nāvigant tuēri
potest. Adhūc supersunt aliquot praedōnēs maritimī,
quītantā audāciā sunt ut nē armīsquidem Rōmānōrum dēterreantur.
Amīcīnostrī in mari Tuscō nāvigantēs tālēs praedō
nēs audācissimōs nāvem suam persequī arbitrantur.
Cūnctī perturbātī sunt. Etsī nautae omnibus vīribus
rēmigant, tamen illa nāvis, ventō secundō adiuvante, magis magisque appropinquat.
Caelum nūbilum suspiciēns gubernātor optat ut ventus in adversum vertātur. Is enim nautās suōs tam vali
dōs esse crēdit ut nulla alia nāvis rēmīssōlīsācta nāvem
suam cōnsequī possit. Intereā Lydia genua flectit et Deum precātur ut sē
adiuvet: "Pater noster qul es in caells! Fīatvoluntās tua! Sed līberā nōs ā malō!"
Mēdus autem gladium brevem, quem adhūc sub
veste occultāvit, ēdūcit et "Equidem" inquit "nōn iner
mis occīdar. Sīpraedōnēs mē armīs petīverint, omnibus
vīribus repugnābō! Fortēs fortūna adiuvat, ut āiunt."
Tum vērō Lydia "Converte gladium tuum" inquit "in
locum suum! Omnēs enim quīcēperint gladium, gladiō
peribunt, ut ait Christus." "Sed tē quoque" inquit Mēdus "gladiō meō dēfen-
dam. Nōlō tē ā praedōnibus occīdīspectāre inermis.
Dōnec ego vīvam, nēmō tibi nocēbit!"
Sed Lydia, quae Mēdum ut furem contemnit, "Nōn ā
tē" inquit, "sed ā Deō auxilium petō. Is sōlus nōs tuēri
potest."
Item gubernātor mulGsverbīsMēdō dissuādēre cōnā
tur nē gladium ēdūcat neu praedōnibus vīet armīsresis
tat: "Quid opus est armīs?Tanta est vīspraedōnum ut
nūllō modō iīs resistere possīmus. Neque praedōnēs
nautās inermēs occīdunt, cum eōs magnō pretiō servōs
vēndere possint."
Mēdus: "Iamne oblītus es quid modo dīxeris? Dīxistī
enim 'tē mortem servitūtī praeferxe'.M
Gubernātor: "Haud sciō an ego ita dīxerim, sed pro
fectō lībertās mihi vītā cārior est. Nihil lībertātī prae-
ferō. Quam ob rem omnem pecūniam meam praedōni
bus dabō, sī lībertātem mihi reddent. Hanc grātiam
sōlam ab ils petam."
Mēdus: "Certē praedōnēs pecūniam tibi ēripient, sed
felīxeris sl pecūniae grātiā vītae tuae parcent."
Gubernātor: uSīnecesse erit, decem mīliasēstertium
praedōnibus offerre possum. Quod ipse nōn possideō
amīcīmeī prō mē solvent."
Mēdus: "Ergō nūlla spēs est mihi, quīnec ipse pecū
niam habeō nec amīcum tam pecūniōsum, ut mē ē servitūte redimere possit aut velit.
Tum mercātor "Mihi quidem" inquit "multi sunt
amīcīpecūniōsī, sed valdē dubitō num pecūniā suā mē redimere velint. Fortūnā adversā amīcīsfidendum nōn est! Namque amīcī,quōs in rēbus secundīs multōs ha
bēre vidēmur, temporibus adversīsnōbīsdēsunt. Duōs
versūs reminlscor ē carmine quod dē hāc rē scrīpsit
poēta quīdam:
Dōnec eris felīx, multōs numerābis amtcōs.
Tempora stfnerint nūbila, sōlus eris!"
Gubernātor: "Nesciō quī poēta ista scripserit. Tune nōmen eius meministī?"
Mercātor: "Illōs versūs scripsit Ovidius, poēta ēgre
gius, nisi memoria mē fallit. Quīipse, cum fortūnā ad
versā premerētur, ab amlcīs suīsdēsertus erat."
Gubernātor: "Nōn vērum est quod dīxit Ovidius.
Nam etsī rāra est vēra amlcitia ac fidēs, nōn omnēs
amīcīsunt falsīseu īnfīdī.Multō melius Ennius poēta:
Amīcus certns in rē incertā cernitur.
Certus ac vērus amicus est quī numquam amīcō suō deest seu secunda seu adversa fortūna est. Mihi vērō
multī sunt tālēs amīcī,quī semper mihi aderunt in rē
bus adversīs, seu pecūniā seu aliārē mihi opus erit. Ipse
enim saepe amīcīsmels affuī, nēmō amīcus umquam
frūstrā auxilium ā mē petīvit. Ergō omnēs mihi grātī
sunt prō beneficiīs."
Mercātor: "Aliud est grātiam habēre, aliud grātiam
referre. Nōn omnēs quītibi prō beneficils grātiāsagunt,ipsī posteā, sīopus fuerit, grātiam tibi referent. Facile
est grātiās agere prō beneficiīs, nec vērō quidquam difficilius esse vidētur quam beneficiōrum meminisse."
Gubernātor: "Sed ego ipse soleō amīcīsmeīsgrātiam
referre. Numquam beneficiīoblītussum, semper pecū
niam acceptam reddidī."
HīcMēdus "Ergō" inquit "melior es amīcusquam ille
quem ego aliquandō ē servitūte redēmī."
Gubernātor: "Mīror unde pecūniam sūmpseris ut
aliōs redimerēs, cum tē ipse redimere nōn possīs."
Lydia: "Ego mlror cūr id mihi nōn nārrāveris."
Mēdus: "Nihil cuiquam nārrāvīdē eā rē, nē quis mē
glōriōsum exīstimāret. Sed quoniam omnēs mē quasi
servum scelestum contemnitis, nārrābō vōbīs breviter
quōmodo amīcumē servitūte redēmerim atque ipse ob
eam grātiam servus factus sim:
"Cum homō līber Athēnīs vīverem, ā quōdam amīcō
epistulam accēpī quā ille mihi nūntiāvit *sēā pīrātīscap
tum esse' ac mē per amīcitiam nostram ōrāvit ut sē ē
servitūte redimerem magnum pretium solvendō. Cum
autem tantum pecūniae nōn habērem, necesse fuit pe
cūniam mūtuam sūmere. Ergō virum dīvitem adiī, quī
mihi omnem pecūniam mūtuam dedit hāc condiciōne,
ut annō post ad certam diem omnia sibi redderentur.
Pecūniā solūtā, amīcus meus ā pīrātīslīberātus grātiās
mihi ēgit prō beneficiō, ac simul mihi prōmīsit 'sē intrā
annum omnem pecūniam redditūrum esse' — sed annō post nē assem quidem ab eō accēperam! Diē ad solven
dum cōnstitūtā, cum pecūniam dēbitam solvere nōn
possem, homō ille dlves mē in carcerem mīsitet aliquot
diēbus post servum vēndidit. — Sed nesciō cūr hoc
vōbīs nārrāverim, nec enim sine māximō dolōre eius
temporis reminīscor cum in patriā līber inter cīvēslībe
rōs versārer. Utinam aliquandō līber patriam videam!
Sed frūstrā hoc optō, nam iam illl pīrātae eam spem
mihi ēripient, idque eōdem diēquō ab amlcāmeādēser
tus sum!" Hoc dīcēnsMēdus ānulum quem Lydia ab
icere voluit prae sē fert.
Gubernātor: "Nē dēspērāveris! Fortasse ānulō istō
aureō tē redimere poteris. Namque avāri atque auri cu
pidī sunt omnēs pīrātae. Magna est vīsauri." Mēdus ānulum par\rum aspiciēns "Putāsne" inquit
"mē tam parvī aestimārī ā pīrātīs?"
Gubernātor: "Nōn omnēs hominēs parī pretiō aesti
mantur. Scīsnequantum plrātae ā Iūliō Caesare captō
postulāverint? Vīgintī talenta postulāvērunt, id est prope quīngenta mīliasēstertium. At Caesar, vir super
bus, cum id parum esse cēnsēret, quīnquāgintātalenta
pīrātīsobtulit, simul vērō supplicium iīs minātus est!
Tum praedōnibus quasi servīs suīs imperāvit ut tacē
rent neu somnum suum turbārent — ita Caesar praedōnēs contemnēbat, cum in eōrum potestāte esset. Ubi
prīmum redēmptus est, ipse nāvēs armāvit et captōs
praedōnēs in crucem tollīiussit."
Mēdus: "Nōn sum tam superbus ut mē cum Caesare
comparandum esse putem. Utinam nē pīrātae mē ut
servum fugitīvum occīdant! Verum hōc ānulō sī quis
servāri potest, nōn ego, sed amīca mea servanda est.
Ecce ānulum reddō tibi, Lydia. Nē eum abiēceris! Utinam ille ānulus vītamtuam servet!"
Lydia ānulum oblātum accipit et "Grātiās tibi agō"
inquit, "sed quōmodo tua vīta servābitur?"
"Id nōn cūrō" inquit Mēdus, "nec enim mortem me
tuōj sītē salvam esse sciō."
Tum Lydia "Ō Mēde!" inquit, "Nunc dēmum intel
legō mē tibi vītācāriōrem esse. Ignōsce mihi quod tē
accūsāvī! Omnia meā grātiā fecistī. Quōmodo tibi grātiam referam?"
Mēdus: "Nihil rogō, nisi ut mē amēs ita ut mē amā
bās. Hōc nihil grātius mihi fieri potest."
Lydia nihil respondet, sed Mēdum complectitur at
que ōsculātur. Quid verbls opus est?
Intereā gubernātor in mare prōspicit et uQuid hoc?"
inquit, "Aliae nāvēsillam sequuntur. Tot nāvēs praedō
nēs nōn habent. Nāvēs longae sunt, quae mare percur
runt, ut nōs ā pīrātīstueantur. Nē timueritis, amīcir
Mercātor: "Sed cūr illae nōs persequuntur?"
Gubernātor: "Quia tamquam praedōnēs ab ils fugi
mus. Rēmōs tollite, nautae!"
Nautae statim rēmigāre dēsistunt ac rēmīs sublātīs
nāvēs longās salūtant. Classis celeriter appropinquat.
Iam mīlitēs armātī in nave proximā cernuntur. Lydia
magnā cum laetitiā classem appropinquantem spectat,
sed Mēdus etiamnunc perterritus esse vidētur.
"Nōnne laetāris, Mēde" inquit Lydia, "quod nōs om
nēs ē commūnī perīculō servātī sumus?" Mēdus: "Laetor sānē quod vōs servātī estis; sed ego
mīlitēs aequē timeō atque pīrātās. Nē oblīta sls mē ser
vum fugitīvum esse. Timeō nē mīlitēsmē captum Rō
mam abdūcant, ut cōram populō ad bēstiās mittar in
amphitheātrō. Hoc dominus mihi minārīsolēbat."
"Nē timueris!" inquit Lydia, "Mīlitēs ignōrant quī
homō sīset quid anteā feceris. Iam nēmō nōs prohibēbit
simul in patriam nostram commūnem redīre."
Intereā nāvēs longae tam prope vēnērunt ut mīlitēs
cognōscant nāvem mercātōriam esse. Itaque persequī
dēsistunt atque cursum ad orientem flectunt. Brevī
cūncta classis ē cōnspectū abit.
— Hīc amīcōs nostrōs in mediō cursū relinquimus.
Utinam salvī in Graeciam perveniant! Omnia bona iīs
optāmus



Rispondi
Per rispondere a questa discussione devi prima effettuare il login.